VERSICOLOR

VERSICOLOR
VERSICOLOR
Vestis, Meretricum apud Athenienses proptia, ex Lege memorata Suidae, τὰς ἑταίρας ἄνθινα φορεῖν, Meretrices floridas vestes indutae sunto. Artemidorus enim ποικίλαν et ἀνθηρὰν, versicolorem et floridam vocat, l. 2. c. 3. Γυναικὶ δὲ ποικίλη καὶ ἀνθηρα ἐςθὴς συμφέρει. μάλιςτα δὲ ἑταίραις αἱ μὲν γὰρ κτλ. Mulieri versicolor et florida vestis conveniens est, maxime autem meretricibus: hae enim etc. Hinc Clemens Alexandrinus, Paedagog. l. 3. c. 2. ὡς την` δροπέτην τὰ ςίγματα, οὕτως την` μοιχαλίδα δείκνυσι τὰ ἀνθίσματᾳ. Eandem suis Locrensibus legem Zaleucus posuit, ut auctor est Diodor. Siculus, et usi sunt Syracusani, quod Philarchus apud Athenaeum scribit, l. 12. etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 6. tit. 6. Apud eosdem in dedicationibus Ararum, Templorum, Statuarum, Versicolor quoque vestis adhibita legitur. Nam cum ditiores πολυτελεςτέροις ἱερείοις, sumptuosioribus victimis, eos ritus peragerent: illi tamen, qui manu tenuiorem dedicationem offerebant, χύτρας ollas adhibebant, more sollenni a mulieribus super capita circum ferendas, in quibus Πανόπρια; seu leguminum omnigenûm elixorum mixtio, unde libatio fieret ἀφιδρμμένοις, Diis dedicatis, Eucharistica et Propitiatoria. Erant autem mulieres tum Versicoloribus indutae. Unde in lepida illa Pluti, apud Aristophanem, in Deûm dedicatione destinatâ, Anus, in adolescentuli, quem deperibat, gratiam, amictu versicolori ornata et circa dedicationem illam haud parum satagens Carionem Chremyli servum rogat, quid faceret ipsa, seu quomodo in sollennitate se gereret? Cui ille,
———— Τὰς χύτρας αἷς τὸν ςθεὸν
Ι῾δρυσόμεθα, λαβοῦσ῾ ἐπὶ τῆς κεφαλῆς φέρε
Σεμνῶς, ἔχουσα δ᾿ ἦλθες αὐτὴ ποικίλα.
—— Ollas, quibus Deum
Consecraverimus, accipias: et super caput deferas
Graviter. Advenisti vero ipsa versicolores habens vestes.
Quasi dixisset: iam ornâsti te eam in rem decenter, i. e. coloribus variis. Ita enim Scholiastes vetus diserte, Ε῎θος ἦν εν ταῖς ἱδρύσεσι τῶ ἀγαλμάτων ὀπρίων ἑψομενων χύτρας περιπομπεύεςθαι ὑπὸ γευαικῶν ποικίλως ἠμφιεω1μένων καὶ τούτων ἀπήρχοντο καριςτήρια τοῖς ςθεοῖς, Mos erat in dedicationibus statuarum (Diis consecratarum) Leguminum elixorum ollas circumgestari a Mulieribus Versicoloribus vestitis. atque ex hisce sacra in gratiarum actiones Diis libabant. Ita igitur vestes Versicolores ipsae sollennitatis pars erant, contra quam opinatur Frischli nus, Anum a Carione ob habitum eiusmodi, velut sacris illis haud satis decentem, nec gravitati aut venerationi in dedicatione adhibendae idoneum, reprehendi ac ludificari, existimans. Atque sic etiam intelligunt Poetam Car. Gerardus, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 6. c. 14. Alii. Vide Io. seldenum, de Synedriis Veterum, Hebr. l. 3. c. 13. §. 3. Idem observatum in sacris Matris Phrygiae
seu Cybeles seu Rheae, in cuius Sacerdotibus ac famulis novem ista praecipue spectata olim fuisse, anotavit Vollius, evirationem, furorem, vestem versicolorem, capitis iactationem, capillorum inunctionem, mollitiem incessus, lacertorum sectionem, eiulationem, et aeruscationem. Et quidem vestis meminit Varro, Eumenidibus.
Nam quae venustas hîc adest gallantibus?
Quae casta vestis?
Quam multicolorem fuisse docet Dionysius, Antiqq. l. 2. ubi eam vocat ποικίλην ςτολην`, variam stolam. Unde Fulgentius in Mytholog. Ideo et (Sacerdotes Cybeles) multiplici veste, quod omnis potentia ornata sit. Vide praefatum Vossium, de orig. et progressu Idolol. l. 2. c. 53. ubi de Phrygiae Deae Sacerdotibus pluribus agit; ut et supra, Telchines. etc. De Floralibus, vide Ovidium, Fast. de Rhapsodis supra, uti de institis versicoloribus vestium, supra voce Panni, item Radiatus. De voce sic Salmas. Not. ad Pallium Tertull. c. 3. Versicolor Latine dupliciter sumitur, aut enim id est, quod colorem semel mutavit, aut quod colorem subinde mutat. Iurisconsulti versicoloriorum nomine comprehendunt, quidquid naturalem colorem semel vertit, ut omnia, quae tincta sunt, quaeque nativum volorem alienô et ascititiô mutaverunt. Versicolor alias --- est qui colorem alium atque alium subinde ostendit, prous mutatur ac movetur, ut colla columbarum, Graeci ἀλλάςςον vocant, unde allassontes calices, apud treb. Pollionem. Ibidem quomodo multicolor, discolor ac versicolor, graece πολύχρους, ἑτερόχρους, et ποικιλόχρους, conveniant differantque, persequitur. Idem, quid colorium a versicolori differat, prolixe docer, Not. ad Vopisc. in Aurelian. c. 46. Vide quoque supra, ubi de vestibus Coloriis, Floridis, Variis etc. it, voce Perfusum, Sarsorium opus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Versicolor — may refer to:* Brugmansia versicolor , a near threatened species * Calotes versicolor , an agamid lizard * Eleutherodactylus versicolor , a species of frog found in Ecuador and Peru * Ipomoea versicolor , an ornamental plant * Iris versicolor , a …   Wikipedia

  • Versicolor — Ver si*col or, Versicolored Ver si*col ored, a. [L. versicolor; versare to change + color color.] Having various colors; changeable in color. Versicolor, sweet smelling flowers. Burton. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • versicolor — |ô| adj. 2 g. Que tem variadas cores. = FURTA CORES, MATIZADO   ‣ Etimologia: latim versicolor, oris …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Versicŏlor — (lat.), schillernd …   Pierer's Universal-Lexikon

  • versicolor — [vʉr′si kul΄ər] adj. [L < versare, to change (see VERSATILE) + color,COLOR] 1. having many colors; variegated 2. changing in color; iridescent …   English World dictionary

  • versicolor — Variegated; marked by a variety of color. [L. particolored, fr. verso, to turn, twist, + color, color] * * * versicolor see PITYRIASIS VERSICOLOR, TINEA VERSICOLOR * * * ver·si·co·lor (vur″si kulґər) [L. vertere to turn + color] 1.… …   Medical dictionary

  • versicolor — /verr si kul euhr/, adj. 1. changeable in color: versicolor skies. 2. of various colors; parti colored: a versicolor flower arrangement. Also, esp. Brit., versicolour. [1620 30; < L, equiv. to vers(us) ptp. of vertere to turn (see VERSE) + i I +… …   Universalium

  • versicolor — versi̱|color [aus gleichbed. lat. versicolor]: die Farbe wechselnd, schillernd; vielfarbig; z. B. in der Fügung ↑Pityriasis versicolor …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • versicolor — adj. [L. versicolor, to change color] Having many colors; changeable in color …   Dictionary of invertebrate zoology

  • VERSICOLOR Linea — inter instrumenta Venationi inservientia, concludebat saltibus feras, vel terrebat apros, vulpes, lupos, ursos, et praecipue cervos: hinc Formido Latinis dicta est. Ovid. l. 5. Fastor. v. 173. Pavidos formidine cervos. In ea alternus plumarum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”